https://kortina.nyc/jekyll-computer-modern-theme / production

Sed Quis Custodiet Ipsos Custodes?

unde haec monstra tamen uel quo de fonte requiris? praestabat castas humilis fortuna Latinas quondam, nec uitiis contingi parua sinebant tecta labor somnique breues et uellere Tusco uexatae duraeque manus ac proximus urbi Hannibal et stantes Collina turre mariti. nunc patimur longae pacis mala, saeuior armis luxuria incubuit uictumque ulciscitur orbem. nullum crimen abest facinusque libidinis ex quo paupertas Romana perit. hinc fluxit ad istos et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos atque coronatum et petulans madidumque Tarentum. prima peregrinos obscena pecunia mores intulit, et turpi fregerunt saecula luxu diuitiae molles. quid enim uenus ebria curat? inguinis et capitis quae sint discrimina nescit grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet, cum perfusa mero spumant unguenta Falerno, cum bibitur concha, cum iam uertigine tectum ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis. i nunc et dubita qua sorbeat aera sanna Maura, Pudicitiae ueterem cum praeterit aram, Tullia quid dicat, notae collactea Maurae. noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic effigiemque deae longis siphonibus implent inque uices equitant ac Luna teste mouentur, inde domos abeunt: tu calcas luce reuersa coniugis urinam magnos uisurus amicos. nota bonae secreta deae, cum tibia lumbos incitat et cornu pariter uinoque feruntur attonitae crinemque rotant ululantque Priapi maenades. o quantus tunc illis mentibus ardor concubitus, quae uox saltante libidine, quantus ille meri ueteris per crura madentia torrens! lenonum ancillas posita Saufeia corona prouocat et tollit pendentis praemia coxae, ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat: palma inter dominas, uirtus natalibus aequa. nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient ad uerum, quibus incendi iam frigidus aeuo Laomedontiades et Nestoris hirnea possit. tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex, ac pariter toto repetitus clamor ab antro ‘iam fas est, admitte uiros.’ dormitat adulter, illa iubet sumpto iuuenem properare cucullo; si nihil est, seruis incurritur; abstuleris spem seruorum, uenit et conductus aquarius; hic si quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam quo minus inposito clunem summittat asello. atque utinam ritus ueteres et publica saltem his intacta malis agerentur sacra; sed omnes nouerunt Mauri atque Indi quae psaltria penem maiorem quam sunt duo Caesaris Anticatones illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus, intulerit, ubi uelari pictura iubetur quaecumque alterius sexus imitata figuras. et quis tunc hominum contemptor numinis, aut quis simpuuium ridere Numae nigrumque catinum et Vaticano fragiles de monte patellas ausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras? [audio quid ueteres olim moneatis amici, ‘pone seram, cohibe.’ sed quis custodiet ipsos custodes? cauta est et ab illis incipit uxor.] iamque eadem summis pariter minimisque libido, nec melior silicem pedibus quae conterit atrum quam quae longorum uehitur ceruice Syrorum.